- DENASATUS
- DENASATUSin Chron.Montis Sereni apud Eund. dicitur, cui nasus abscissus est, poena apud Occiduas gentes. Imo et Orientales olim. Persarum enim Regem quendam totius populi nares recidisse in Syria, hincque Rhinocoluram loci nomen esse, tradit Senec. de Ira l. 3. c. 20. In Walachia vero prisci moris esse, ut affectati Principatus rei, recisâ nare dextrâ, in perpetuum infamiae signum norentur, et hac oris deformitate omnis imperii illis praecidatur spes, habet Loccen. ad Curt. l. 5. c. 5. etc. vide infra in Nares vel Nasus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.